monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 17
Quia omnis creatura in Filio Dei ostendit; quod per passionem et mortem eius perditio hominis ad vitam restaurata est. Quomodo: Quoniam Unigenitus Dei vita existens, semetipsum pro redemptione humani generis ad passionem in ara crucis obtulit. Ubi etiam ut veraci auditione vocem de supernis secretis resonantem percepisti, sponsam sibi Ecclesiam ut ad restitutionem salutis credentium populorum mater existeret elegit.